monumenta.ch > Isidorus > bnf13027.81 > sbsMin.43.141v > bnfGrec107.805 > sectio 7 > sectio 52 > sectio 5 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 7, 3, 2
Quatuor etiam modis filii appellantur: natura, imitatione, adoptione, doctrina. Natura veluti cum dicuntur filii Abrahae Iudaei. Imitatione, ut ipsius Abrahae fidem imitantes ex gentibus dicente Evangelio: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae ; vel sicut eosdem Iudaeos Dominus filios esse dicit diaboli , a quo non nati, sed quem fuerant imitati. Adoptione quoque, quod humana consuetudine nulli licet nescire: vel sicut nos Deo, non natura, sed adoptione dicimus: Pater noster, qui es in coelis . Doctrina, sicut Apostolus filios suos appellat eos, quibus Evangelium praedicavit.